IDOLUM

IDOLUM
IDOLUM
Graece εἴδωλον, ἀπὸ τοῦ εἴδειν, quod Numinis forma illa oculis visenda repraesentetur, cui qui exhibetur cultus Idololatria dicitur. Atque hac notione vox Latinis Patribus satis trita est, vide inprimis Tertullian. de Idol. l. c. 3. et 4. Appellatur autem Idolum in Sacris, non solum imago fictitio alicui Numini dicata. Sed etiam vero Israelis Deo fabricata, ut erat vitulus in eremo, qui εἴδωλον vocatur Actor. c. 7. v. 41. et sculptilia Praec. 2. prohibita, quae εἴδωλα similiter appellantur LXX. Interpretibus. Unde Tertullian. iterum omnes Idolorum artifices corpora Daemonibus conficere, ait c. 7. et Deus in suo cultu πᾶσαν εἰκόνα, omnem imaginem, fieri prohibet. Deut. c. 4. v. 16. et abominatur omnes τύπους, οὓς ἐποιήσατε προςκυνεῖν αὐτοῖς figuras, quas fecistis, ut adoraretis eas, Amos. c. 5. v. 26. coll. cum Actor. c. 7. v. 43. Quam in rem vide plura apud Ioh. Forbes. ubi supra c. VI. toto; adde Des. Herald. ad Arnob. l. 6. Ita Graecis hoc vocabulum idem est, quod Latinis simulacrum, effigies viz. quâ nobis repraesentetur forma alicuius rei fictae vel verae. Translative postea accommodari coepit ad formas ac species rerum in animo conceptas: quo sensu ab εἶδος, species, origo eius arcessi posset, sicque sumitur apud Dionys. ubi iaspidem ἠερόεςςαν ait esse,
Ε᾿χθρὴν ἐμπούσῃσι καὶ ἄλλοις εἰδώλοισι,
per εἴδωλα intelligens, quae φαντάσματα Aeschyl. Pers. conspicuas imagines Plin. vocat, species viz. vanas, quae Corybantiasmo laborantibus obversari consuevêre, de quibus vide Salma. ad Solin. p. 1086. et hîc, ubi de Corybantiasmo et Strychno, nec non in voce Phantasia. Tandem ad mortuorum spectra, quae Latini Umbras et Manes, Virg. quoque Simulacra nuncupat, vox extensa. Unde toties εἴδωλα καμόντων, apud poetas. Sic in scena inquit Scalig. Poet. l. 1. c. 13. Idola tamen, sive formae defunctorum pro ipsis corporibus introductae sunt, ab Euripide Polydoti, ab Aeschylo Darei, an Idola haec alia sint ab animabus videndum in Graecis nugis et apud Luciani Diogenem et in Platonis Phaedone, iubet ibid. De Idolorum consecratione, diximus supra aliquid ubi de Dedicandi ritibus; de resecratione, vide infra in hac voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Idolum — I*do lum, Idolon I*do lon, n.; pl. {Idola}. [L. See {Idol}; cf. {Eidolon}.] Appearance or image; a phantasm; a spectral image; also, a mental image or idea. [Webster 1913 Suppl.] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • idolum —    Idolum is Latin for shade, ghost, spectre. The term is used in the older literature to denote a false idea, illusion, or hallucination.    References    Campbell, R.J. (1996). Psychiatric dictionary. Seventh edition. Oxford: Oxford University… …   Dictionary of Hallucinations

  • idolum — noun a) An insubstantial image; a spectre or phantom b) A misconception or fallacy …   Wiktionary

  • idolum — ido·lum …   English syllables

  • idolum —   n. (pl. la) phantom; fallacy …   Dictionary of difficult words

  • idolum — …   Useful english dictionary

  • Idola — Idolum I*do lum, Idolon I*do lon, n.; pl. {Idola}. [L. See {Idol}; cf. {Eidolon}.] Appearance or image; a phantasm; a spectral image; also, a mental image or idea. [Webster 1913 Suppl.] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Idolon — Idolum I*do lum, Idolon I*do lon, n.; pl. {Idola}. [L. See {Idol}; cf. {Eidolon}.] Appearance or image; a phantasm; a spectral image; also, a mental image or idea. [Webster 1913 Suppl.] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • idole — [ idɔl ] n. f. • 1538; ydele 1080; lat. ecclés. idolum, gr. eidôlon « image » 1 ♦ Représentation d une divinité (image, statue), que l on adore comme si elle était la divinité elle même. ⇒ fétiche. Idole de bois, de bronze. Culte des idoles. ⇒… …   Encyclopédie Universelle

  • BAAL-PEOR sive BELPHEGOR — BAAL PEOR, sive BELPHEGOR cui initiatos Israelitas scribit Moses Numer. c. 25. v. 3. 5. Constat (inquit Seldenus de Dîs Syris Syntagm. l. c. 5.) Moabitarum et Medianitarum fuisse hoc numen, atque idem quod c. eôdem v. 18. etc. c. 31. v. 16. Peor… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”